20 ago 2007

Pharus eius oculorum

Multis noctibus, dum nautarum turba dormit nec ipse somnum inire possum, meditabunde per foros ambulo, comprobo cursum, inspicio funes, restes, rudentes velorum. Id factum, quandoque in carchesium, quandoque in proram peto.

Illic musicam alvei fluctifragi in undas audiens, ad stellas caeli aspicio et delineatos in sideris oculos deae meae percipio ac eis animadverto pharus qui mihi ad insulam eius ducunt.

Sopor quidam silentio circumvolat noctis, tum si in carchesio Urania musa adest, tum si in prora nympha Idia, et utra colloquor.

Die quodam Idia mihi interrogavit: “Esne” –nympha inquit– “Ulixes redivivus et ut ille Ithacam tuam quaeris?”.

Post longum imumque suspirium ei respondi: “O nympha, est illa impetuum meorum domina, desideriorum meorum captrix, quae ab insula sua longinqua facit maria infremere, tempestates cooriri, naves stridere, tonitrum retonare, ventos ululare; ita ad suae libita zephyrum eurumque movet. Ob ea maria horribila aut placida, malacia aut typho venti fiunt atque deinde postea cum summa facilitate aquas ventosque pacat.

» Ex illa blandimenta illecebraeque se succedunt, et sicut venefica cum vitreo suo globo atque oculis suis super eum fixis, navem meam ducet. Domina et era Fati mei est.

» Diceretur me ne officium quam incertis lineis diem ex die quaternum navis meum implendo habere, nihilominus tamen an illa id quoque disponat nescio.

» Sed... tace, o nympha!! Nonne audis cantica?. Voces mellifluae quae inter undas crispatae aquis ad me trahuntur. Verba eius sunt tenera, quae singulis noctis ad usque me feruntur ut molliter elegantiterque in auribus meis susurrentur.

» Vidisne? Intellegisne nunc quam ob rem cutis mea eius nomen scriptum in aromis odorum fert?.

» Sed... cum musica hac et ita canticis somnum me deicit, nympha conscia. Dormitum ire debeo, nam in bracchiis eius quiescere mihi semper placet, et id enim -interea navigandi sumus- somniis tantum datur.

» Ad crastinum. Vale.

4 ago 2007

In diebus singulis

Hodie, die Saturnis, pridie nonas Augusti anni MMDCCLX a.U.c. (quarto die mensis Augusti anni MMVII p.C.n.). Ita in navis quaternum scribo:

» Caelum nubilum. Visibilitas trium fere chilometrorum, etsi caligine levi ad Eurum. Tempestas fusca. Temperies circa 21ºC. Vespere mare quod mane aestuosum, in agitatum factum est. Ventus decussatus e Libe ad Caurum permanet, navigatio autem haud incommode tenetur.

» Positio: Latitudine 42º 50' 26", Longitudine -17º 31' 48". Cursus rosa ventorum vel nautica recte denotatur.

Coepit haud dudum vigilia prima, nam 00:34 hora est.

Aspicio sursum, ad caelum. Stellas septemtrionum video, inter illas maiorem minoremque Ursas, et ita adnoto.

Aspicio ad horizontem quo undae nascuntur, et tantum vestigium stellae meae in mente compono.

In diebus singulis et portum eius iam cogito, et calorem ligni foco domus, et suavia eius in labiis meis... et dies omnes cum prima lux una ambos inveniat, quibus bracchia mea statio tutissima ea erunt. Adeo beatus ipse ob cogitationes has sentio ut eius imago ad me adveniat, et sicut basium lentum aeternumque mihi videtur.

Venus mea semper amata, quisque cordis ictus punctum est ubi suspiria implent istud spatium in quo basium gignitur, animae sibi liquefaciunt et blandimenta surgunt; in primo istius cutis diluculo, quae modo amare scit...