31 dic 2008

Abusque anno acto

Pridie kalendas Ianuarias anni bismillesimi septingentesimi sexagesimi primi a.U.c. (vel die trigesimo primo mensis Decembris anni bismilesimi octavi p.C.n.), dum vigilia noctis frigidae prima, gurgite ab alto in quaterno navis scribebam: Latitudo 42º 17' 44" ad Boream, Longitudo 38º 20' 43" ad Zephyrum; temperies: -2ºC; caelum valde nubosum; ventus modicus e Cauro, velocitate quinquaginta sex fere chilometrorum per horam (gradus septimus scalae Bofortis); mare fluctuosum (gradus sextus scalae Duglae); visibilitas mala; humiditas 63%; pressio 1.014 hPa (hectopascalium)...

Post annotationes quotidianas clauso quaternum, apero fenestram cellae, aspecto ad informem horizontem, qui caligine confunditur. Vultus gelidis guttis a vento proiectis vulneratur atque halitus sentitur glaciatus respirando. Levem per nubes lunae crescentis lucem hariolatur.

Actus iam annus est, novi adventus verumtamen nos laetificat, quod ut semper multa coepta et nova agere petemus, sed obliviscimur voluntatem deorum. Ii enim consilia nobis etiam habent, quae saepe umbrare spem nostram videntur. Dii autem aiunt nullam umbram esse ubi solis nitet, veluti in mea insula. Ibi interdiu oriuntur flores multorum colorum, canant passeres formosi, itidem cum vesperascit, aer impletur venustatis musicarumque variarum. Illic vitam sorbillo, etsi hodie ultra undecim milia chilometrorum ab ea absim.

Pridem rediens illuc sum, quamquam procella aliquoties mecum ludant eiusdemmodi ut iam cum Ulixe fecissent. Sed quae dico! ... hodie nihil refert, nam in annum novum versus abusque anno acto, ac tantum spem alere decet.

Omnia desideria vestra cum Anno Novo vobis fieri exopto!

22 dic 2008

Estote felices ...


Felicissimum diem Christi Natalem
et
uberrimum Novum Annum
vobis omnibus opto
et praesertim tribus meis amoribus.

Estote felices !!.



Eae tibi de me dicent ...


Audistine unquam vocem maris,
sonum ventorum ...?

Sin ausculta autem undarum susurrum earum spumarum,
nam eis nant verba sensaque mea ad te quaerentes.


Illae de me tibi dicent.
Tibi dicent me
a noctium illunium vacuitate
implevisse gemitibus silentium;

me a dierum sine luce silentio
implevisse umbris solitudinem;

me a cellae navis solitudine
implevisse lacrimis mare;

me a mari navem motante,
implevisse precibus aera;

me ab aere me absorbente,
implevisse fragrantiis hortum tuum;

me ab horto in te florente,
implevisse phantasiis desideria;

me a desideriis me exurentibus,
implevisse sensibus fatum;

me a fato te capiente,
implevisse spe vacuitatem...

Quamvis noctu, mel mea,
cum animae e corporibus abscedunt,
distantia fit nihil,
ista enim linea quae in basio aeterno
mari caeloque delineatur,
mihi immensa tui necessitate efficit.

Ac est isto in horizonte
ubi fides et ratio evanescunt,
quo oculorum ros pugnat
cum igne ex iecore surgente...

Sed dormi, Venus mea,
et ausculta prima luce
spumas maris.

Eae tibi de me dicent ...