20 ago 2009

Luce lunae saltantes


Autumni erat vespere diei lineamentis vernis, cum coloribus iriferis horizon tingitur atque sol in occasum se abdit ut lunae caelum sinat, ..... aut forsitan —aliter— veris erat diluculo diei autumnalibus tinctis, cum et sol implens omnia luce oritur, et natura tota expergiscitur, et aves provolant, et flos petala aperit, et linteum ubi noctu stellae pendebant, sicut inaures auricillae pensiles, caelureo colore pingit ...

Nihil refert quomodo esset, utrum vespere an diluculo, nam ille viator, qui per amplum caelum, ut venditor stellarum, equitabat animam dereptam, sensum existentiae ipsum, inter vestigia cometarum per universa sulcantium quaerens, ad tellurem fessus defatigatusque advenit.

Per illam ambulante speique iam carente, litore vitae invenit nuntium lagoena intus marivaga, aequore agitata inter spumosas undas, contentum. Ex illa chartam albam extraxit... tam vacuam atque simul plenam!

Caute legit quod non scriptum erat, verba autem videre scivit ubi deerant... sed post res inteminabiles adversas tantas a deis datas, ille viator aspiciebat semel atque iterum, dubie, spe autem; metu, laete autem, multitudine sensorum variorum, id quod volubilibus ventis ei dabatur.

Qui deus denuo sensibus eius speque ludebat? Quam novum ei casum dea Fortuna parabat? At forsitan erat denuo Fati ludibrio?

Onerosum opus sine cursu per infinitum quaerere animam perditam!

Attamen ille die quidem eius deus quidam miseruit. Fortasse Volcanus, divus excusor in sublimi Olympo, commotus hominis illius defatigati causa cuius fatum procudere cupiebat, nam ipsem admonebat in ustrina cudentem eo mallei ictibus rubrum ferrum usque formam in dura incude ei dat et subigit metalla. At forsan venusta Venus, quae plena amoris, ignem sollicitudinis extinguere consensit. At ipse Iuppiter, optimus inmortalisque, pacare bellatori vulnera vitae sanguinolenta voluit... re vera causam nesciebat, sed aiunt hominem ille die id quod in caelo habebat et eo perdidit invenisse: fragmen animae quod a mortalibus dii auferunt et sese delectant iis id quaerendo coactis.

Iter ad Ithacam suam ita incepit, ad insulam, ad patriam. Quaerens mundum dilectum, animam cupitam, semper desideratam...

Nam enimvero nullus homini mundus est quam ille ubi incolat quod amat!

Sed mox scivit omnes deos non eius miserebantur, nam solvendo ad mare Neptunus agitabat aquas Æelusque ventos. Et tum illud mare, amicus ante, adversum factum est.

Et aiunt eum errabundum ex tunc per circumdantem pontum a mutabilium undarum voluntate navigare, atque usque donec ad litus insulae suae appellere, singulis plenae lunae noctibus eorum animarum imaginis reditum amatorie saltantes videtur... ad usque auricoma Aurora, soror Solis materque Matuta, surgit aureo curru ab duobus formosis albisque equis, Fulgente Stellanteque, tracto nuntiandum diluculum diei...


4 ago 2009

Quam mirus mundus!



Iamdiu vobis cantionem notissimi septemtrioamericani cantoris quamdam memorare volui. Hodie idem acturus de altero, de homine simplice die 4º Augusti mensis anni 1901i (nam abhinc 108 annos) urbe Nova Aurelia (Ludoviciana - FASC) nato, qui 6º die Iulii mensis anni 1971 cum anima aurae discessit. Is de quo loquor scilicet tubicen Ludovicus Bracchiforte (anglice: Louis Armstrong) erat.

Ex cantionibus eius hanc, “Quam mirus mundus!” inscriptam, elegi. Quoniam in scripto cantionum continetur aliquando memorare oportet, nam... nihil est cantio, quamvis pulchram musicam habeat, nisi nuntium in ea celatum intellegitur. Ecce enim scriptum eius, fruimini id:

Video arbores viridis et rosas rubras.
Video eas tibi mihique florescere
et tum mihi ipsi cogito: Quam mirus mundus!.

Video caela caerulea et nubes albas,
nitorem diei benedicti, obscuritatem sacrae noctis
et tum mihi ipsi cogito: Quam mirus mundus!.

Arcus pluvii colores tam pulchri in caelo
quoque facie hominum commeantium insunt
Video amicos se salutantes, dicentes “Ut vales?”.
Vero autem dicunt “diligo te”.

Audio infantes plorare, eos crescere aspiceo.
Hi multa magis discent me unquam sciam.
Et tum mihi ipsi cogito: Quam mirus mundus!
Equidem mihi ipsi cogito: Quam mirus mundus!